monumenta.ch > Plinius > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 56
{XIX} item Mercurium, qui fuit Lysimacheae, Herculem, qui Romae, hagetera arma sumentem, Artemona, qui periphoretos appellatus est. hic consummasse hanc scientiam iudicatur et toreuticen sic erudisse, ut Phidias aperuisse. proprium eius est, uno crure ut insisterent signa, excogitasse, quadrata tamen esse ea ait Varro et paene ad exemplum.